TRICERIUM

TRICERIUM
TRICERIUM
Graece τρικήριον, hodiernis Graecis cereus est triangulus, seu trisulcus, cuius in Paschali festivitate, quae apud illos plurimis ceremoniis peragitur, usus est. Summô enim mane, ante Matutini recitationem, instituunt processionem, redeuntesque Templi portas inveniunt clausas. Tunc Episcopus, ex Psalmis, Attollite ait portas etc. et respondente interius aliquô, Quis est iste Rex gloriae? ipse post contentionem aliquam, percutiens pede valvas intonat, Surrexit Christus. Quô dictô statim Basilicae ianua panditur; ac is, qui sacra peragit, in altum extollit τρικήριον: idem faciente populô cum lumine, quod quisque manu gerit etc. Vide Macros Fratres, voce Pascha. SS. Triadem eô significari ait C. du Fresne mox laudandus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Tricerĭum — Tricerĭum, bei dem griechischen Gottesdienst Leuchter mit drei Lichtern …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Dicerĭum — (gr.), bei dem griechischen Gottesdienste Leuchter mit 2, dagegen Tricerium, mit 3 Lichtern; jenen tragen die Bischöfe in der Linken, diesen in der Rechten …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”